|
"De Bello Gallico" von Gaius Julius Caesar
Material
Cäsar beschreibt die Stimmung unter seinen Leuten am Vorabend einer großen Schlacht.
Caesar rei frumentariae commeatusque causa nonnullos dies ad id oppidum moratur. Ex percontatione nostrorum ...
|
![]() |
"De Bello Gallico" von Gaius Julius Caesar
Material
Cäsar beschreibt die Stimmung unter seinen Leuten am Vorabend einer großen Schlacht.
Caesar rei frumentariae commeatusque causa nonnullos dies ad id oppidum moratur. Ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui Germanos ingenti magnitudine corporum, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant - saepenumero sese cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse -, tantus subito timor omnem exercitum occupavit, ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret.
Hic primum ortus est a tribunis militum, praefectis reliquisque, qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non magnum usum in re militari habebant. Quorum alius alia causa inlata petebat, ut eius voluntate discedere liceret; nonnulli pudore adducti, ut timoris suspicionem vitarent, remanebant. Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant; abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur; vulgo totis castris testamenta obsignabantur.
Horum vocibus ac timore paulatim etiam ii milites, qui magnum in castris usum habebant, centurionesque et ii, qui equitatui praeerant, perturbabantur. Qui ex his se minus timidos existimari volebant, dicebant non se hostem vereri, sed angustias itineris timere et magnitudinem silvarum, quae inter eos atque Ariovistum intercederent.
Nonnulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moveri ac signa ferri iussisset, non fore dicto audientes milites neque signa laturos.
- exercitatio in armis
- Waffengeübtheit
- a tribunis militum
- unter den Militärtribunen
- usus in re militari
- Kriegserfahrung
- alius alia causa inlata
- jeder unter einem anderen Vorwand
- vultum fingere
- die Miene verstellen
- Qui ex his...
- Diejenigen unter ihnen, die...
- dicto audire
- dem Befehl gehorchen
Aufgabenstellung
Übersetzen Sie den Text ins Deutsche!
Druckansicht
Anzeige im Text-Format
Download als PDF-Datei
Download als RTF-Datei
Bewertung abgeben Fehler melden per eMail weiterempfehlen
