|
"Brief an Carlo Malatesta" von Coluccio Salutati
Material
Der italienische Frühhumanist Coluccio Salutati (1331 bis 1406) schreibt in einem Empfehlungsbrief für einen Gelehrten an Carlo Malatesta, den Herrn von Rimini, unter anderem:
Quod non verear tibi ...
|
![]() |
"Brief an Carlo Malatesta" von Coluccio Salutati
Material
Der italienische Frühhumanist Coluccio Salutati (1331 bis 1406) schreibt in einem Empfehlungsbrief für einen Gelehrten an Carlo Malatesta, den Herrn von Rimini, unter anderem:
Quod non verear tibi scribere, primum et praecipuum est propter humanitatem tuam, qua etiam viris studiosissimis antecellis, quave tantam exhibes erga cunctos mansuetudinem et comitatem, ut tecum in maxima securitate loquantur. Quo fateri oportet te non in maiore dignitatis luce versari quam virtutis atque doctrinae, quae duo unicum illud humanitatis vocabulum repraesentat. Nam non solum illa virtus, quae etiam benignitas dici solet, hoc nomine significatur, sed etiam peritia et doctrina. Plus igitur humanitatis importatur verbo quam communiter cogitetur. Optimi quidem auctorum, tam Cicero quam alii plures, hoc vocabulo pro doctrina moralique sententia usi sunt, nec mirum: Praeter hominem quidem nullum animal doctrinabile reperitur - ut, cum homini proprium sit doceri et docti plus hominis habeant quam indocti, convenientissime prisci per humanitatem significaverint et doctrinam.
Haec igitur humanitas tua, quae vocabuli significationem implet, non deterret, sed invitat, ut scribam. Cogit autem virtus eius, pro quo tecum huius primae scriptionis officium institui. Est hic rarissimae virtutis vir magister lohannes, quondam familiaris atque discipulus Francisci Petrarcae, apud quem sic eius doctrinam imbibit, sic est eius vestigia secutus, ut non sit aliquid vel in moralibus documentis vel in historiis vel in poetis obscurum aut dubium, in quorum enodatione non adaequet viros doctissimos vel excedat.
Aufgabenstellung
Übersetze den Text ins Deutsche!
Welcher römische Schriftsteller sieht Humanitas ganz ähnlich wie Salutati?
Welche andere Sicht von Humanitas hat Lactantius entwickelt?
Wie hat Comenius die beiden Ansätze verbunden?
Druckansicht
Anzeige im Text-Format
Download als PDF-Datei
Download als RTF-Datei
Bewertung abgeben Fehler melden per eMail weiterempfehlen
