|
"De re publica" von Marcus Tullius Cicero
Material
Folgende Aussagen Ciceros in seinem Werk "De re publica" lassen befürchten, daß die Angst vor dem (den) Fremden eine historische und anthropologische Konstante darstellt. Konkret spricht er von Gefahren, die den Städten am ...
|
![]() |
"De re publica" von Marcus Tullius Cicero
Material
Folgende Aussagen Ciceros in seinem Werk "De re publica" lassen befürchten, daß die Angst vor dem (den) Fremden eine historische und anthropologische Konstante darstellt. Konkret spricht er von Gefahren, die den Städten am Meer drohen:
Est autem maritimis urbibus etiam quaedam corruptela ac mutatio morum; admiscentur enim novis sermonibus ac disciplinis et importantur non merces solum adventiciae, sed etiam mores, ut nihil possit in patriis institutis manere integrum.
Iam ii, qui incolunt eas urbes, non haerent in suis sedibus, sed volucri semper spe rapiuntur a domo longius atque etiam, cum manent corpore, animo tamen exulant et vagantur. Nec vero ulla res magis Carthaginem et Corinthum pervertit aliquando quam hic error ac dissipatio civium, quod cupiditate mercandi et navigandi et agrorum et armorum cultum reliquerant.
Multa etiam ad luxuriam invitamenta perniciosa, quae vel rapiuntur vel importantur, civitatibus suppeditantur mari; atque habet etiam amoenitas ipsa vel sumptuosas vel desidiosas illecebras multas cupiditatum. Et quod de Corintho dixi, id haud scio an liceat de cuncta Graecia verissime dicere; nam et ipsa Peloponnesus fere tota in mari est, nec praeter Phliasios ulli sunt, quorum agri non contingant mare.
E barbaris quidem ipsis nulli erant antea maritumi praeter Etruscos et Poenos, alteri mercandi causa, latrocinandi alteri. Quae causa perspicua est malorum commutationumque Graeciae propter ea vitia maritimarum urbium.
Aufgabenstellung
Übersetze den Text ins Deutsche!
Welche konkreten Gefahren sieht Cicero für die Städte am Meer?
Welche Haltung bezogen die Stoiker bzw. die Epikureer zur "Ausländerfrage"?
Druckansicht
Anzeige im Text-Format
Download als PDF-Datei
Download als RTF-Datei
Bewertung abgeben Fehler melden per eMail weiterempfehlen
