|
"De Bello Civili" von Gaius Julius Caesar
Material
Text
Selbst eines der sieben Weltwunder war Schauplatz von Cäsars kriegerischem Wirken:
Pharus est turris magna altitudine in insula, mirificis operibus extructa; quae nomen ab insula ...
|
![]() |
"De Bello Civili" von Gaius Julius Caesar
Gliederung
- Material
- Text
- Hilfen
- Aufgabenstellung
Material
Text
Selbst eines der sieben Weltwunder war Schauplatz von Cäsars kriegerischem Wirken:
Pharus est turris magna altitudine in insula, mirificis operibus extructa; quae nomen ab insula cepit. Haec insula obiecta Alexandriae portum efficit; sed a superioribus regibus in longitudinem passuum DCCC in mare iactis molibus angusto itinere et ponte cum oppido coniungitur.
In hac insula sunt domicilia Aegyptiorum et vicus oppidi magnitu-dine; quaeque naves imprudentia aut tem-pestate paulum suo cursu decesserunt, has more praedonum diripere consuerunt. Iis autem invitis, a quibus Pharos tenetur, non potest esse navibus introitus in portum propter angustias.
Hoc tum veritus Caesar hostibus in pugna occupatis militibusque expositis Pharon prehendit atque ibi praesidium posuit. Reliquis oppidi partibus sic est pugnatum, ut aequo proelio discederetur; paucisque utrimque interfectis Caesar loca maxime necessaria conplexus noctu praemuniit.
Interim filia minor Ptolomaei regis vacuam possessionem regni sperans ad Achillam sese ex regia traiecit unaque bellum administrare coepit. Sed celeriter inter eos controversia de principatu est orta.
Haec dum apud hostes geruntur, Pothinus, nutricius pueri et procurator regni, cum ad Achillam nuntios mitteret hortareturque, ne negotio desisteret neve animo deficeret, indicatis deprehensisque internuntiis a Caesare est interfectus.
(De Bello Civili, Buch III, Kap. 112, gekürzt)
Hilfen
- occupare
- hier: beschäftigen, verwickeln
- conplector, conplexus sum
- besetzen
- Achillas, -ae
- Achillas, Feldherr des Ptolemäus XIV.
Aufgabenstellung
Übersetze den Text ins Deutsche!
Um welche Phase von Caesars politischem Wirken handelt es sich hier? (Inhaltliche und zeitliche Einordnung.)
Beschreibe den Stil dieser Stelle – was scheint Dir typisch, bzw. wodurch unterscheidet sie sich vom Stil Ciceros oder dem des Plinius?
Druckansicht
Anzeige im Text-Format
Download als PDF-Datei
Download als RTF-Datei
Bewertung abgeben Fehler melden per eMail weiterempfehlen
